{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.30-65","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.30-65","ref":"161.8.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":283,"text":"Tu te vide. Non enim potes ad verba omnia mea respondere, inspice tc ipsum. Faceres? Si faceres, ergo pcenam times, castitatem nondum amas, charitatem nondum habcs: serviliter times; formido est mali, nondum dilectio boni 1. Sed time tamen, ut ista formido custodiat te, ut perducat ad dilectionem. Timor cnim iste, quo gehennam times, et ideo mala non facis, continet te; et sic volentem peccare animum interiorem non sinit. Est enim quidam custos timor, quasi pædagogus le-! gis; littera est minans, nondum gratia juvans. Custodiat tamen te timor iste, dum non facis timendo, et veniet charitas; intrat in cor tuum 2, et quantum illaintrat, tantum timor exit. Timor enim id agebat, ne faceres: charitas id agit, ut nolis facere, ctiam si imnunc possis admittere. CAPUT IX. — 9. Charitas timorem aliuM, pellit, n ia m introducit. Timor servilis. Timor castus. Dixi quid timeatis. dixi quid appetatis. Sectamini charitatem, intret charitas; admittite illam, timendo peccare, admittite amorem non peccantem, admittite amorem bene viventem. Illa, ut dicere coeperam, intrante, incipit timor exire. Quanto plus illa intraverit, tanto timor minor erit. Cum illa tota intraverit, nullus timor erit: quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. Iv, 18). Intrat ergo charitas, pellit timorem. Non autem intrat et ipsa incomitata. Habet secum suum timorem, quem introducit ipsa; sed illum castum, permanentem in sæculum sæculi (Psal. XVIII, 10). Servilis timor est, quo times cum diabolo ardere: timor castus est, quo times Deo displicere. Considerate, charissimi, et ipsos humanos interrogate affectus. Timet servus offendero dominum suum, ne jubeat eum verberari, jubeat in compedes mitti, jubeat carcere includi, jubeat eum pistrino conteri. Hæc timens servus non peccat: sed quando senscrit absentes oculos domini sui, nec habuerit testem a quo possit convinci, facit.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.1-29","label":"161.8.1 to 161.8.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.66-99","label":"161.8.66 to 161.8.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.66"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}