{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.66-99","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.66-99","ref":"161.8.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":286,"text":"Quare facit? Quia pænam timebat, non justitiam diligebat. Vir autem bonus, vir justus, homo liber (nam solus justus est liber; omnis enim qui facit peccatum, servus peccati est [Joan, VIII, 34]), delectatur ipsa justitia: et si possit sine teste peccare, testem reformidat et Deum: et si possit audire Deum dicentem sibi, Video te cum peccas, non te damnabo, sed displices mihi: ille nolens displicere oculis patris, non formidolosi judicis, timet, non ne damnetur, non ne puniatur, non ne crucietur; sed ne offendat gaudium paternum, ne displiceat oculis amantis. Si enim amat ipse, et amaMtem sui dominum sentit, non facit quod displicet amanti se. CAPUT X. — 10. Vis impuri amoris. Lubricos et inhonestos amatores attendite 1; si quis amoro feminæ lascivus et nequam vestit se aliter quam illi placet, vestit se aliter quam amatæ suæ placet, aut ornat se aliter quam illi placet. llla dixerit I, Nolo habeas talem byrrhum; non habet: si per hicmem illi dicat, In lacerna te amo 3; eligit trcinere, quam displicere. Numquid illa cui displicet, damnatura est? numquid in carcercm missura i numquid tortores adhibitura? Hoc solum ibi timetur, Non te videbo: hoc solum ibi contremisciLur, Faciem meam non videbis. Si hoc impudica dicit, et terret; Deus dicit, et non terret? Sane plurimum; sed si amamus. Si autem non ainamus, non inde terremur; sed terremur ut servi, de igne, de gehenna, de atrocissimis tartareis minis, de exaggeratissimis diaboli angelis, ejusque suppliciis? Vel inde terreamur. Si illud minus amamus, vel illa timeamus. CAPUT XI. — 11. Virgines sacras amor facit. Ornamenta feminarum. Non ergo fiant fornicationes. Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (1 Cor. III, 16, 17). Licita sunt matrimonia, nihil amplius requiratis.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.30-65","label":"161.8.30 to 161.8.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.30"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 161.8.100-130","label":"161.8.100 to 161.8.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/161.8.100"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}