{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 162.5.22-33","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 162.5.22-33","ref":"162.5.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.5.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.5.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.5.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":299,"text":"unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum, dici vidctur. Quod si adhærens mundo mundanus homo, longe se facit a Deo, fornicando ab ipso Deo, in corpus proprium peccat: quia corporali concupiscentia in quæque temporalia et carnalia, carnali sensu ct prudentia humanus animus trahitur, atque distrahitur creaturæ serviens potius quam Creatori, qui est bcnedictus in sæcula. Apostoli interpretatio duplex. Sic ergo, quantum mihi videtur, salva fide, intelligi potest utriusque fornicationis malum, tam specialis, quam universalis, in hoc uno capitulo tanti et lam magni doctoris, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: ut aut exaggeratio facta sit ab Apostolo hujus specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccari recte intelligitur; quia nusquam sic totus bomo corporis ipsius voluptati addicitur, et ineffabiliter vel inevitabiliter affigitur, ut in comparatione hujus tanti mali, cætera peccata extra corpus esse videantur, etiamsi per corpus exerceantur. Quemadmodum solius fornicationis vis quædam imperiosæ libidinis, conditioni suæ subdit, propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimæ operationis; ut aliud quid præter quod agit in ipso corpore, non sit libcrum humanæ menti vel cogitare, vel intendere. Si autem etiam generalem significare voluit Apostolus fornicationem, propter quam dixisse videatur, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat: sic accipiendum est et intelligendum, ut quisque dum non adhæret Deo, qui adhæret mundo, omnia temporalia diligens ct concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est, universæ concupiscentiæ carnali deditus et subditus factus. tanquam tutus creaturæ servus ab ipso Crcatorc alienus, pcr illam initium omnis pectati superbiam, cujus superbiæ initium est, ut scriptum est, apostatare a Deo (Eccli. X, 15, 14). A quo generali fornicationis malo quisque alienus, quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adbuc et mortalis incurrere, hoc intelligatur extra corpus esse;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 162.5.1-21","label":"162.5.1 to 162.5.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.5.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 162.5.34-43","label":"162.5.34 to 162.5.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.5.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/162.5.34"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}