{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.87-122","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.87-122","ref":"165.6.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.87.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"Si enim angustiam passus fuerit, tristis dabit: si tristis dabit, perit quod dabit. Opus est ergo latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quoniam ait Dominus. Ubi abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; da mihi et longitudinem. Qua: est longitudo? Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 43). Hæc est longitudo crucis, ubi totum corpus porrigitur: ubi quodam modo statur, quo stando persevcratur. Si ergo quæris, qui in cruce gloriatis, habere crucis latitudinem; habeto bene operandi virtutem. Si vis habere crucis longitudinem; habeto perseverandi longanimitatem. Si autem vis habere crucis altitudinem; nosce quid audias, ct ubi audias, Sursum cor. Quid est. Sursum cor? Ibi spera, ibi ama: indc pete virtutem, ibi exspecta mercedem. Nam si bene operaris, et hilariter tribuis, videris habere latitudincm. Si in iisdem bonis operibus usque in finem perseveraveris, videris habere longitudinem. Sed si omnia hæc non propter supernam mercedem facis, altitudinem non habebis; et illa jam nec tali. tudo erit nee longitudo. Quid est enim habere altitudinem, nisi cogitare Deum, amare Deum; et gratis amare ipsum Deum adjutorem, ipsum spectatorem, ipsum coronatorem, ipsum præmii largilorem; postremo ipsam præmium deputare, non aliud ab ipso quam ipsum exspectare? Si amas, graiisama: si vere amas, ipse sit merces qucm amas. An vero tibi chara sunt omnia, et vilis est ille qui condidit omnia? CAPUT V.—5. Profundum crucis. Hæc ut possimus, flexit genua sua pro nobis Apostolus, utique ideo ut detur nubis. Terret enim et Evangelium: Vobis datum eat scire mysterium regni, illis autem non est datum. Qui enim hnbet, dabitur ei. Quis autem habet cui dabitur, nisi cui datum est? Qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Mallh. XIII, 11, 12).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.59-86","label":"165.6.59 to 165.6.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.59"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 165.6.123-151","label":"165.6.123 to 165.6.151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/165.6.123"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}