{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 17.3","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 17.3","ref":"17.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":299,"text":"CAPUT III. — 3. Peccata consuetudine vilescunt, nec sentiuntur. Ebriesitas. Excommunicatio. Nolite ergo contemnere, fratres mei, peccata in quibus forte consuetudinem jam fecistis. Omne enim peccatum consuetudine vilescit, et fit homini quasi nullum sit: obduruit, jam dolorcm perdidit. Quod valde putre est, nec dolet: quod non dolet, non pro sano habendum, sed pro mortuo computandum est. Attenditc quæ dicat Scriptura, et ibi videte quemadmodum Vivere debeatis. Quis non contemnat ebriositatis peccatum? Abundat tale peccatum, et contemnitur. Jam cor ebriosum perdidit sensum, non habet dolorem, quia nec salutem. Quando aliquid pungitur et dolet, aut sanum est, aut est in illo spes aliqua sanitatis: quando autem tangitur, pungitur, vellicalur 2, nec dotet; pro mortuo habendum est, ac de corpore præcidendum. Sed aliquando nos parcimus, et non novimus nisi loqui: excommunicare, de Ecclesia projicere pigri sumus. Aliquando enim timemus ne ipso flagello pejor fiat qui cæditur. Et quamvis qui tales sunt, jam in anima mortui sint: tamen quia Medicus noster omnipotens est, non est desperandum de his; sed totis viribus supplicandum, ut aures cordis, quas clausas habere probantur, Dominus aperire dignetur. Sed numquid ille parcet, numquid silebit quem timere debemus? Audistis in ipso Psalmo, fratres mei, cum enumeraret peccata peccatoris, ait, Hæc fecisti, et tacui. Contra hoc dictum est, Veniet, et non silebit. Præsentia sua non silebit. Excepto enim quod Dominus Christus significatur, quia siluit in judicio, ut impleretur in illo etiam ea prophetia, quam paulo ante commemoravi; hoc exceptu, modo Deus ipse per se ipsum Dominus Christus tacet. Ascendit enim in cælum, et sedet ad dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos: quamdiu ibi est, donec veniat tacet. Voces ejus in Libris audimus, do ore ipsius non audimus. Audistis vocem iosius de sanctis Scripturis isto loco: auditis cum vos ipsas commemoratis 1, et forte de his rebus inter vos scrmocinamini.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 17.2","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.2"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 17.4","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/17.4"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}