{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 171.1","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 171.1","ref":"171.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/171.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/171.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/171.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":224,"text":"CAPUT PRIMUM. — 1. Gaudium sit in Domino, non in sæculo. Dominus nobis proxintus. Gaudere nos Apostolus præcipit, sed in Domino, non in sacculo. Quicumque enim voluerit amicus esse hujus mundi, sicut Scriptura dicit, inimicus Dei reputabitur (Jacobi IV, 4). Sicut autem non potest homo duobus dominis servire (Mallh. vi, 24); sic nemo potest gaudere et in sæculo, et in Domino. Multum iuter se hæc duo gaudia differunt, suntque omnino contraria. Quando gaudetur in sacculo, non gaudetur in Domino: quando gaudetur in Domino, non gaudetur in sæculo. Vincat gaulium in Domino, donee finiatur gaudium. in sæculi Gaudium in Domino semper augeatur: gaudium in sæculo semper minuatur, donec finiatur. Non ideo ista dicuntur, quoniam in hoc sæculo cum sumus fidere non debemus; sed ut etiam in hoc speculo 'innuti, jam in Domino. gaudcanius. Sed ait aliquis iæculo sum; utique si gaudeo, ibi gaudeo ubi suiid cnim? quia es in sæculo, in Domino non udi eumdem apostolum ad Athenienses loque, et in Actibus apostolorum dicentem de Deo Domino Crcatorc nostro, In illo vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Qui eniin ubique est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabatur? Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. Magnumest hoc, quod ascendit super omnes cœlos, et proximus est eis qui versantur in terris. Quis est iste longiquus et proximus, nisi qui nobis misericordia factus est proximus?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 170.11","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/170.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/170.11"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 171.2","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/171.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/171.2"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}