{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 173.2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 173.2","ref":"173.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/173.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/173.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/173.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":275,"text":"CAPUT II.2. Resurrectionis fides, solatium in morte charorum. Mors pæna peccati. Est autem fides nostra maxime discreta ab omni lide Gentilium ill resurrectione mortuorum. Hanc enim iili omnino non recipiunt: quia ubi rccipiant, non habent. A Domino enim præparatur voluntas bominis, ut sit fidei receptaculum (Prov. VIII, 35, sec. LXX). Dicit Judæis Dominus: Sermo meus non capit in vobis (Joan. VIII. 57). Ergo in his capit, in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quærit ovem perditam (Luc. XV, 4), et quam quærit novit, et ubi quærat, et quomodo ejus membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat 2, ct ita restituat ut eam ulterius non perdat (a). Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Do. mino cohærebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Movere autem quemvis potest, quomodo flebat mortuum, se continuo jubente victurum (Joan. XI)? Non mortuum flebat, quem ipse suscitavit; sed mortem, quam sibi homo peccando cOmparavit. Si cnim peccatum non præcessisset, sine omors secula non fuisset. Secuta ergo mors uu poris, quam præcessit mors animæ. Mor præcessit deserendo Deum 1, et mors corpoi est deserente anima. Hac deseruit volens, ha est deserere nolens. Tanquam illi diceretur sisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab dilexisti. Quis enim vult mori? Prorsus nem nemo, ut beato Petro diceretur, Alter te feret quo tu non vis (Jaan. XXI, 18). Si ergo mortis amaritudo, non esset magna martyri tudo.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 173.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/173.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/173.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 173.3","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/173.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/173.3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}