{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.86-108","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.86-108","ref":"174.5.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.86.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"quod possunt nosse qui viderunt vel gustaverunt. Quantum tamen indicant interpretatione nominis, sycomora Fici fatuæ latine interpretantur. Jam vide Zacchæum sunt noss iti addunt, susceptus est Dei Filius Abest a Betamen in Fici fatuaæ meum, vide illum, obsecro te, volentem in turba videre Jesum, et non valentem. Humilis enim erat, turba superba erat: et ipsa turba ad videndum bene Dominum, sicut solet turba, se ipsam impediebat: ascendit a turba, et vadit Jesum non impediente turba. Turba enim dicit humilibus, humilitatis viam gradientibus, injurias suas Deo dimittentibus, vindictam de inimicis non requirentibus, turba insultat, et dicit: Indefense, qui tc non potes vindicare. Turba impedit ne videatur Jesus: turba glorians et exultans quando se potuerit,-judicare, impedit ne videatur ille qui pendens ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34), Hune ergo volens videre Zacchæus, in quo figurabatur persona humilium, non attendit turbam impedientem; sed ascendit sycomorum, quasi fatui pomi lignum. Nos enim, inquit Apostolus, prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum: attende sycomorum: Gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23). Denique de crucc Christi nobis insultant sapientes hujus mundi, et dicunt: Quale cor Labetis, qui Deum colitis crucifixum? Quale cor habemus? Non utique vestrum. Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (Id. III, 19). Non enim vestrum cor abemus. Sed dicitis cor nostrum stultum. Dicite quod vultis: nos ascendamus sycomorum, et videamus Jesum. Ideo enim vos Jesum videre non potestis, quia sycomorum ascendere erubescitis. Apprehendat Zacchæus sycomorum, ascendat humilis crucem. Parum est, ascendat; ne de cruce Christi erubescat, in fronte illam figat, ubi sedes pudoris est: ibi omnino, ibi in quo membro crubescitur, ibi figatur unde non crubescatur. Puto quia tu irrides sycomorum: et ipsa me fecit videre Jesum.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.56-85","label":"174.5.56 to 174.5.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.56"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.109-139","label":"174.5.109 to 174.5.139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.109"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}