{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 175.6.1-38","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 175.6.1-38","ref":"175.6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":285,"text":"CAPUT PRIMUM.- 1. Incarnationis Christi causa. Quod lectuln est modo de sancto Evangelio, boc et Paulus apostolus dicit, cujus verba ista sunt: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Nulla causa luit veniendi Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicinæ. Si venit de coelo magnus medicus, magnus per totum orbem terræ jacebat ægrotus. Ipse ægrotus genus humanum est. Sed non omnium est fides (II Thess. III, 2). Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Superbiebant Judæi, extollebant se, alta sapiebant, justos se putabant, et Dominum colligentem peccatores insuper accusabant. Qui ergo superbiebant et alta sapiebant, relicti sunt in montibus, ad nonaginta no. vcm pertinent (Matth. ivm, 12). Quid est, relicti sunt in montibus? Relicti sunt in timore terreno. Quid est, ad nonaginta novem pertinent? In sinistra sunt, non in dextera. Nonaginta enim et novem ill sinistra numerantur; unum adde, ad dexteram transhur. Venit ergo, ut ipse alio loco dicit, Venit Filius hominis quarere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). Tutum enim perierat: ex quo peccavit unus, ubi erat totum periit totum. Sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. Isti autem superbiendo, quod est pejus, et ægrotabant, et sanos se esse credcbant. CAPUT II. — 2. Judæorum periculostor ægritudo. Judæi in medicum insanientes. Periculosius ægrotant, ui mentem febribus perdiderunt. Illi rident, ct sani plorant. Ridct enim phreneticus; sed non est sanus. Porro autem qui mentis est sanæ, plorat phrene- I cum ridentem. Primum, si duo ista proponas, Quid est melius, ridere, an plorare? quis non sibi cligat ridere? Denique propter dolorem salubrem pœnitentiæ, in fletu Dominus posuit officium, in risu beneficium.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.244-247","label":"174.5.244 to 174.5.247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/174.5.244"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 175.6.39-70","label":"175.6.39 to 175.6.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/175.6.39"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}