{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 18.3.91-120","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 18.3.91-120","ref":"18.3.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/18.3.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/18.3.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/18.3.91.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":267,"text":"membris meis daretis, et ad caput perveniret quod daretis. Et sciretis quia minimos meos egentes quando vobis in terra posui, laturarios vobis institui, qui opera vestra in thesaurum meum portarent: nihil in corum manibus posuistis, propterea apud me Mihil invenistis. CAPUT V. — v. Pænitentia infructuosa. Tunc ergo non silebit, sed apparebit: ideo dictum est, Non silebit. Modo autem dicit illud Lector de codice, et contemnitur: dicit illud de ore suo tractator aut disputator cpiscopus, et irridetur. Numquid sic irrideri habet, quando ab ipso judice potentissimodicetur? Unusquisque recipiet quod fecit, bonum sive malum (II Cor. v,. 10). Tunc dicturi sunt homines sera et infructuosa pœnitentia: 0 si possemus iterum vivere; et quod contempsimus, audire et facere! Tunc dicent illi, quos ex adverso constituunt iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia sicut umbra (Sap. v, 8, 9). Videtis quia poenitebit eos: sed ista paenitentia cruciabilis, non sanabilis. Vis habere utilem pœnitentiam? Modo habe. Si enim modo habueris, corrigeris: cum correctus fueris, fundetur ille thesaurus tuus, ubi colligebantur mala opera tua, ct implebitur alius thesaurus tuus, ubi bona opera tua colligantur. Sed forte conversus ad Deum, statim morieris, opera tua nulla forte invenientur in illo thesauro? Plane ibi invenies opera tua, quia scriptum est, Pax in terra hominibus bOR. voluntatis (Luc. II, 14). Deus uon annotat facultatem, sed coronat voluntatem. Scit quia voluisti, et non potuisti; sic te annotat, quasi feceris quod voluisti. Ergo opus ost ut convertaris, ne differendo subito moriaris, et omnino njhil inveniatur quod in præsenti habeas, et in futuro possideas. Conversi ad Dominum, etc.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 18.3.63-90","label":"18.3.63 to 18.3.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/18.3.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/18.3.63"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 19.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/19.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}