{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 190.2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 190.2","ref":"190.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/190.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/190.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/190.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":325,"text":"CAPUT II. — 2. Peccatum infidelitatis in Christum cur solum arguitur. De hoc ergo uno peccato voluit mundum argui, quod non credunt in eum: videlicet quia in eum credendo cuncta peccata solvuntur, hoc unum imputari voluit, quo cætera colligantur. Et quia credendo nascuntur ex Deo, et filii Dei fiunt: Dedit enim, inquit, illis potestatem filios Dei fieri, credentibus in eum (Joan. i, 12). Qui ergo credit in Filium Dei, in quantum adhæret illi, et fit etiam ipse per adoptionem filius et hæres Dei, cohæres autcm Chisti, in tantuln non peccat. Unde dicit Joannes: Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9). Et ideo peccatum unde mundus arguitur hoc est, quod non credunt in eum. Hoc est peccatum de quo itidem dicit: Si nen venissem, peccatum noM haberent (Joan. xv, 22). Numquid enim alia innumerabilia peccata non habebant? Sed adventu ejus hoc unum peccatum accessit non credentibus, quo cætera tenerentur. In credentibus autem quia hoc unum defuit, factum est ut cuncta dimitterentur credentibus. Nec ob aliud apostolus Paulus, Omnes, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. in, 23); ut qui crediderit in eum, non confundatur ( Id. IX, 33): sicut et Psalmus dicit, Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non confundentur ( Psal. XIXIII, 6). Qui ergo in se gloriatur, confundetur: non enim sine peccatis invenietur. Ille itaque tantummodo non confundetur, qui in Domino gloriatur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Itaque cum de Judæorum infidelitate loqueretur, non ait: Etenim si quidam illorum peccaverunt, numquid peccatum eorum fidem Dei evacuabit? Quomodo enim diceret, Si quidam illorum peccaverunt; cum ipse dixerit, Omnes enim peccaverunt? Sed nit, Si quidam illorum nen crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit (Rom. III, 3)? Ut hoc peccatum expressius demonstraret, quo uno claudiiur adversus cætera, ne per Dei gratiam relaxentur. De quo uno peccato pcr adventum Spiritus sancti, hoc est, per donum ipsius gratiæ quod fidelibus datur, mundus arguitur, dicente Domino, De peccato quidem, quia non crediderunt in me.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 190.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/190.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/190.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 190.3","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 190","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/190.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/190.3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}