{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-8","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-8","ref":"2-8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2-8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2-8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":268,"text":"CAPUT II. — 2. Homines cvr objurgantur quod sint homines. In vetere homine mendacium, in novo veritas. Plus enim dico Sanctitati vestræ: invenimus Apostolum tanquam crimen objecisse hominibus, quia homines sunt: objurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus alicui, Pecus es: sic ille corripiens in flagello Dominicæ disciplinæ, objecit hominibus quia homines erant. Quid illos fieri volebat. quibus crimen erat quia homines erant? Cum euim sit inter vos, inquit, æmulatio et contentio; nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis ( I Cor. III, 3 et 4)? Ex probrans et objurgans ait, Nonne homines estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi? Hoc quidem dixit Deus: ad hoc enim vocat. Sed quid subjungit? Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6 et 7). Et ibi opprobrium objectum est, cum dicitur, Vos autem sicut homines moriemini. Homo enim Adam, ct non filius hominis: Christus autem filius hominis, ct Deus. Ad mendacium vetus homo pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus humo filius hominis, hoc est, Christus Deus. Si dcponis mendacium, cxuc Adam; si loqucris veritatem, indue Christum: ct non tibi crunt contraria quæ modo in Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum homincm vctereln et inducndum novum monens, dicit, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: ct Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes cauere Adam ct induere Christum, non novi homines, sed tantum homines esse cupiebant; qualibus dicitur, Nonne homines estis? Et in vos cadit quod dictum est, Omnis homo mendax.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 1-7","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini v…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/1-7"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3-8","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini v…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3-8"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}