{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.1","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.1","ref":"204.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":317,"text":"CAPUT PRIMUM. — 1. Spes Christianorum de æternis. Mundo fallaci creditur, non Dco. Sicut Apostolum dixisse meminit Sanctitas vestra, fratres charissimi, Spe salvi facti sumus: Spes autem, inquit, quæ videtur, non eat spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Hinc vobis exhortatorium et consolatorium præbere sermonem admonet nos ipse Dominus Deus noster, cui dicitur in Psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ipse, inquam, qui spes nostra est in terra viventium, jubet ut vos alloquamur in hac terra morientium; ut non respiciatis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, alterna (II Cor. IV, 18). Quia ergo quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus; merito nobis in Psalmo dicitur, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Domiuum (Psal. XXVI, 14). Mundi enim promissa semper fallunt; Dci autem promissa nunquam fallunt. Sed quia mundus quod pollicetur, hic videtur daturus, id est, in hac terra morientium, in qua nunc sumus; Deus autem quod pollicetur, in terra viventium nobis daturus. est: multi fatigantur exspectare vcracem, ct non erubescunt amare fallacem. De talibus dicit Scriptura: Væ Itis qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pratas (Eccli. II, 16). Cum etiam viriliter agentibus et corde confortato Deum suslinenlibus, filii sempiternæ mortis insultare non cessant jactantes suas delicias temporales, quæ ad tempus obdulcant fauces eorum, postea vero amariores felle invenient eas. Dicunt enim npbis: Ubi est quod vobis promittitur post hanc vitam? Quis huc inde reversus est, et indicavit vera esse quai creditis? Eccenos in nostrarum voluptatum satietate lætamur, quia quod videmus, speramus: vos autem in laboribus continentiæ cruciamini, credendo quod nun videtis. Deinde subjungunt quod commemoravit Apostolus: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Sed videte quid ipse cavendum monuerit: Corrumpunt, inquit, mores bonos colloquia mala. Sobrii estote juste I, et nolite peccare (I Cor. xv, 32-34).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 156.17","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/156.17"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.2","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.2"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}