{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.2","ref":"204.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":253,"text":"CAPUT II. — 2. Patientia et mansuetudo necessaria. Cavete ergo, fratres, ne talibuS colloquiis mores vestri corrumpantur, evertatur spes, enervetur patientia, ct divertatis in vias pravas. Imo vero mites atque mansueti tenete vias rectas, quas vos docet Dominus: de quibus Psahnus dicit, Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas (Psal. XXIV, 9). Patientiam quippe in laboribus hujus vitæ, sine qua non potest custodiri spes futuræ vitæ, nemo potest perpetuo retinere, nisi mitis atque mansuetus; qui non resistit voluntati Dei, cujus jugum lene est ct sarcina levis, sed credentibus Deo, et sperantibus in eum, et diligentibus eum. Ita quippe mites atque mansueti non solum consolationes ejus amabitis, sedetiam flagella ejus tanquam boni filii tolerabitis; ut quaniam quod non videtis speratis,per patientiam exspectetis. Sic agite, sic ambulate. In Christo eniin ambulatis, qui dixit: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Quomodo in illo ambulandum sit, discite, non solum ejus verbo, scd etiam ejus exemplo. Huic enim proprio Filio non pepercit l'ater, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32): non utique nolentem, neque recusantem, sed parilcr volentem; quia una cst voluntas Patris et Filii secundum æqualitatem formæ Dei, in qua cum csset, n rapinam arbitratus est, esse æqualis Deo: et singularitcr obedientem, secundum quod semetipsum evacuavit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Nam ipse dilexit noa, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. v, 2). Sic ergo Pater proprio Filio nou pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut et ipse Filius traderet semetipsum pro nobis.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 204.3","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/204.3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}