{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3-6","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3-6","ref":"3-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3-6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":412,"text":"CAPUT III. — 3. De duplici nomine et de lucta Jacob. Nostis qui in schola Christ! eruditi estis, Jacob ipsum esse et Israel. Duo sunt nomina: nam homo unus fuit. Primum nomen Jacob, quando natus est, accepit, quod interpretatur Supplantator. Quando autcm iUi gemini nati sunt, prior natus cst frater Esau, et inventa est manus illius minoris in pede majoris. Tenebat pedem fratri suo præcedenti nascendo, postea ei ipse secutus est. Et propter hoc factum, quia plantam tenuit fratri suo,appellatus est Jacob (Gen. xxv, 25), id est, Supplantator. Postea vero cum rediret de Mesopotamia, luctatus est cum co angelus in via. QUae virtus comparari potest angcli et hominis? Ergo mysterium est, ergo sacramentlum est, ergo prophetia cst, ergo figura est: ergo intelligamus. Videte enim etia luctaminis modmn. Dum luctatur, prævaluit angelo Jacob. Magna significatio. Et cum pravaluisset angelo homo, tenuit iilum; tamen ipse homo cum, qucm vicerat, tenuit. Et ait illi, Non te dimilto, nisi benedixeris mihi. Quando victor a victo benedicebatur, Christus figurabatur. Angelus crgo ille, qui intelligitur Dominus Jesus, ait ad Jacob, Jam nou vocaberis Jacob, sed crit nomen tuum Israel: quod interpretatur, Videns Deum. Deinde tetigit nervum femoris ejus, id est latitudinem Jacob femoris, ct arui ei: et factus est claudus Jacob (Gen. XXXII, 21-32). Ipse est ille victus. Tantum potuit ille victus, III et femur tangeret, et claudum faceret. Ergo volens victus est I. Potestatem enim habuit ponendi virtutem suam, et potestatem habuit assumendi cam ( Joan. x, 18). Non irascitur victus quia non irascitur crucifixus. Nam et benedixit eum, dicens, Non vocaberis Jacob, sed Israel. Tunc supplantator factus est videns Deum. Et tetigit, sicut dixi, femur ejus,, et fecit cum claudicare. Attende in Jacob populum Judæorum, illa millia sequentium ct præcedentium jumentum Domini, qui juncti Apostolis adorabant Dominum, ct clamabant, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. xxi, 9). Ecce Jacob benedictus. Jam claudus remansit in cis, qui modo Judæi sunt. Latitudo enim temoris, significat multitudinem generis. Dc quibus Psalmus, cum Gentes credituras prophotasset, dicens, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Non ibi fui, et auditus sum: hic fui, et occisus sum. Populus quem non cugnovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Igitur fides cx auditu, auditus autem per verbum Christi (Rom. i, 17). Et sequitur: Filii alieni menti i sunt mihi: de Judcis. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a sentitis suis (Psal. XVII, 45, 46). Assignavi vobis Jacob, et benedictum et claudum.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-6","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Joannis, Cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. I, ℣ 48-51…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2-6"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4-7","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Joannis, Cum esses sub ficu, vidi te, etc., cap. I, ℣ 48-51…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4-7"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}