{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.126-141","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.126-141","ref":"3.126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.126.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":286,"text":"Sicut enim verum est quod dicturus est ad dexteram positis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum eat ab initio mundi: ita verum est quod audituri sunt ad sinistram constituti, lte iit ignem æternum, qui paratus eat diabolo et angelis ejus (Malth. xxv, 34, 41). Nam et ista opinio, qua putant homines Christum non vera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia vident populos multos et innumerabiles turbas nomini ejus esse subjectas: ut ex eo illis videatur Christus phantasma esse, quia super marc ambulabat; id est, ideo videatur mentiri in comminatione popnarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini ejus et honori subjecti sunt. Sed audiant dicentem, Ego sum. Ulli ergo non timeant, qui veracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus cst: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subjecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non menLilur cum dicit, Non omnis qui mihi dicit, Dominer Domine, intrabit in regnum coelorum (Id. VII, 21). CAPUT IX.—10. Petrus ambulanas super mare. Quid ergo significat eliam quod Petrus ausus est ad illum venire super aquas? Gestat enim Petrus Ecclesiæ plerumque personam. Quid ergo aliud dictum putamus, Domine, si tu ea, jube me venire ad te super aquas: nisi, Domine, si tu verax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam Ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia prædicavit? Ambulet ergo super aquas, et sic ad te veniat illa cui dictum est, Vultum tuum deprecabuntur divites plebis (Psal. XLIV, 43). Sed quoniam Dominum laus humana non tentat, homines autem sæpe in Ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.99-125","label":"3.99 to 3.125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.99"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.142-151","label":"3.142 to 3.151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/3.142"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}