{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.12.1-23","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.12.1-23","ref":"32.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.12.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":285,"text":"Reos omnes Christus invenit. Ergo quia nihil est homo cui non innotuit Deus et quem non æstimat Deus; dat illi gratiam suam, inveniens in illo quod damnet, et donans omnia confitenti, ut coronet credentem. CAPUT XII. — Quid enim invenit Dominus in hominibus quando venit, nisi quod damnaret? Omnino, fratres, cogitate et videte; sive in illo populo Israelitarum, sive in Gentibus, non invenit nisi quod damnaret. Et ideo ad peccantes humilis voluit venire, non judex, cum parcit illis 1, ut primo prærogaret misericordiam donando peccata, et sic postea redderet severitatem puniendo peccata. Non abutamur, id rst, non male utamur misericordia ejus, et non sentiemus severitatem ejus. Ergo hoc est homo totum, quod ei innotescit Deus, quod dat illi gratiam suam, unde præsumebat David: Golias autem de se, de viribus suis, superbus, elatis, inflatus, primo totam virtorinm universæ partis suæ in se uno constituit. Et quia omnis superbia habet impudentiam frontis, in ipsam frontem lapide veniente dejectus est. Evacuata est frons quæ habebat impudentiam superbiæ suæ; et virit frons qu:e habebat humilitatem crucis Christi. CAPUT XIII. — 13. Crucis signum in fronte quid significet. Propterea et nos signum ipsum crucis In fronte portamus, qui illud intelligit *. Hoc dico, fratres, quia multi illud Inciunt, et intelligere nolunt. Factorem quærit Dens signorum suorum, non pictorem. Si portas in fronte signum humilitatis Christi, porta in corde imitationem humilitatis Christi. Diximus autem, fratres, eum dare locum diabolo, qui illi apcrit januas cupiditatis ant timoris: sed cupiditatis cius, ant timoris cujus? Nam et regnum coelorum cupimus, ct gehennam timemus. Sed quomodo illac januæ, cupidilas rerum temporalium, ct timor poenarum temporalium trahit plerumque ad nequitiam, et dat locum diabolo: sic cupiditas reruin æternarum, rt timor pœnarum æternarum facit lucum in corde verbo Dei.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.186-192","label":"32.5.186 to 32.5.192","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.186"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.12.24-52","label":"32.12.24 to 32.12.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.12.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.12.24"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}