{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.46-78","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.46-78","ref":"32.5.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":284,"text":"Sed quid est bomo, nisi quod in isto psalmo cecinit, Homo vanitati assimilatus est; dies ejus velut umbra prætereunt? Ergo spes illorum inanis, quæ collocata est in umbra transeunte. Armatus est autem David, ut quoniam ætate et viribus impar erat, quasi armis par esset: sed arma vetera non adjuvabant, potius onerabani novam aetatem. Et ad hoc pertinet quod etiam apostolica lectio ante psalmi canticum praesignavit, dicens: Exuite vos ueterem hominem, et induite novum (Colou. III, 9, 10). Noluit David vetustatem arquorum: abjecit; onerosa esse dixit, quia implicabant Cum. Expeditissimus ille ad prælium proccdete cupiebat; fortis non in se, sed iti Domino; armatus non tam ferro, quam fide. Quinque lapides David quid mysterit habeant. Tamen abjectis armis, elegit aliquid unde pugnaret: et hoc non sine sacramento. Nam videtis quasi duas quasdam vitas; unam in alienigenis veterem, alteram in Israelitis novam, adversus invicem dimicare. In illa parto corpus diaboli, in ista præfiguratio Domini Jesu Christi. CAPUT V.- Tulit quinque lapides de torrente, do fluvio, et posuit in vase pastoris, quo lac mulgeri solet, et ita processit armatus (I Reg. XVII). Quinque lapides, Lex crat; continetur enim Lex quinque Iihi-is Moysi. Et in ipsa Lege decem præcepta sunt salutaria, quibus decem præceptis cætera serviant. Præfiguratur ergo Lex et quinario et denario numero. Et idco David pugnavit quinario, cecinit denario dicens: In psalterio decem chordarum psallam tibi. Ncque omnes quinque lapides misit, sed nnum tulit. Namque in numero lapidum, numerum librorum ostendit; in uno lapide, unitaTem implentium Legem. Uni:as enim ipsa implet Legem, id est, cliaritas. Idco sublati sum quinque illi lapides de lluvio. Fluvius quid significabat illo tempore? CAPUT VI. — 6. Regula ad intelligendas Scripturæ allegorias. Non cnim semper in Scripturis eadem significanlur rebus certis.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.25-45","label":"32.5.25 to 32.5.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.25"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 32.5.79-99","label":"32.5.79 to 32.5.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/32.5.79"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}