{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 34.6.84-120","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 34.6.84-120","ref":"34.6.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.84.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":276,"text":"Si vero cognoscat quia vicissim amatur, quomodo vehementius inardescit? Videt illa illum, videt ille illam, amorem nemo videt: ct tamen ipse sinatur qui non videtur. CAPUT III. — 5. Deus continuo, cum amatur, habetur. Erigite vos ab ista lutulenta cupiditate, ut maneatis in illuminatissima cbaritate. Deum non vides; ama, et habes. Quam multa in damnabilibus cupiditatibus amantur, et non habentur; sordide quæruntur, nec tamen continuo possidentur? Numquid hoc est aurum amare, quod aurum haberc? Mulli acnant, et non halent. Numquid hoc est hahere latissima ct lautissima predia, quod multi amant (a), et non habent? Numquid hoc est amare honorem, quod l abere honorem? Multi sine honore inardescunt liabere: quærunt habere, et plerumque ante moriuntur, quam inveniant quod quærebant. Deus nobis de compendio se offert: clamat nobis, Amate me, et habebitis me; quia net potestis amare me, nisi habueritis me. Cantandum Domino, et oribus et moribus. fratres, o filii > o catholica germina, o sancta ct superna semina, o in Christo regenerati et desupcr nati! auditc me; imo per me cantate Domino canticum novum. Ecce, inquis, canto. Cantas, plane cantas. Audio: sed contra linguam testimonium non dicat vita. Cantate vocibus, cantate cordibus, can. tate oribus, camalc moribus: Cantate Domino canticum novum. Quæritis quid decantetis de illo quem amati? Sinc dubio de illo quem amas, cantare vis: laudes ejus queris, quas cantes. Audistis, Cantate Domino canticum novum. Laudes quæritis? Laus ejus iit Ecclesia sanctorum. Laus cantandi, est ipse cantatur. Laudes vultis dicere Dco? Vos estote quod dicatis. Laus ipsius estis, si bene vivatis. Laus enim ejus non est in synagogis juda orum, non est in insania Paganorum, non est in erroribus hæreticorum, non est in plausibus theatrorum. Quæritis ubi sit?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 34.6.50-83","label":"34.6.50 to 34.6.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.50"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 34.6.121-157","label":"34.6.121 to 34.6.157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/34.6.121"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}