{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.1-26","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.1-26","ref":"4.17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.17.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":284,"text":"Venit enim HIc sero, ct affert quod jussit pater; et invenit fratrem suum benedictum pro se: et non benedicitur altera benedictione. Quia duo illi homines, duo populi crant: una benedictio unitatem significat Ecclesiæ. Duo autem populi ipsi sunt, qui cst et Jacob. Sc( alio modo figurati duo populi pertinentes ad Jacob. Et enim Dominus noster Jesus Christus, qui ad Judæos et Centes venerat, repudiatus est a Judicis, qui pertinebant ad filium majorcm: elegit tamcn quosdam, qui perlinebant ad filium minorem, qui spiritualiter coepcrant desiderare ct intelligere promissa Domini, non carnaliter illam terram, quam dcsiderabant accipientes; sed spiritualem illam civitatem desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter; quia Demo ibi carnaliter, nemo spiritualiter moritur. CAPUT XVII.— 18. Duo hœdi, duo populi. Hanc ergo cum coepissent desiderare, coeperunt pertinere ad Jacob, qui crediderunt in Christo, et factus est grex Domini in ipsa Judæa. Scd quid dicit Dominus de ipso grege? Habeo alias oves, quæ non sunt de hoc ovili: vado, adducam eas, et erit unus grex et unus pastor (Joan. x, 16). Quas alias ovcs habet Dominus Jesus Christus, nisi de Gentibus? Junctæ sunt oves de Gentibus Judaeis ovibus. De Judæis enim Apostoli. Inde erant et quingenti fratres, qui viderunt Dominum post resurrectionem (I Cor. xv, 6). Inde crat ipse Nathanael, cui testimonium perhibuit Dominus, in quo dolus non csset. Inde crant centum viginti, qui cum essent in domo, veniit Spiritus sanctus, ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis. Inde erant tot milia hominum, quce legimus in Actibus Apostolorum baptizata in nomine Christi, ex his qui crucifixerant Christum ( Act. I, II, et iv). Ergo inde erant oPes, et multæ oves; sed non solæ: habebat Dominus alias de Gentibus. Ipsi duo populi tanquam de diverso venientes, cliam duobus pariclibus signiflcantur.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.13.47-66","label":"4.13.47 to 4.13.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.13.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.13.47"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.27-54","label":"4.17.27 to 4.17.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.17.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.17.27"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}