{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.54-72","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.54-72","ref":"4.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":187,"text":"Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Quid est hoc? o Deus, o Domine noster, quid vocaris? Eat vocor, dixit, Quid est, Est vocor? Quia maneo in æternum, quia mutari non possum. Ea enim qu mutantur, non sunt, quia non permanent. Quod enim est, manet. Quod autem mutatur, fuit aliquid, et, aliquid erit: non tamen cst, quia mnlabile est. Ergo incommutabilitas Dci isto vocabulo se dignata est intimare, Ego sum qui sum. CAPUT IV. — 5. Aliud nomen Dei. Quid est ergo, quod postea iterum aliud nomen sibi dixit, cum diceretur: Et dixit Deus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; hoc mihi nomen est in sempiternum? Quomodo illac vocor hoc, quia sum; et ecce hac aliud nomen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Quia quomodo est Deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam, et dignatus est ipse Filius Dei mutabilem carnem suscipicndo, manens id quod Verbum Dei est, venire et subvenire homini. Induit ergo se carne mortali ille qui est, ut dici posset, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ( Exod. III, 15).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.27-53","label":"4.27 to 4.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/4.27"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De eo quod apparuit Dominus Moysi in rubo (b)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}