{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.1-22","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.1-22","ref":"46.11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":289,"text":"In arena ædificant, qui felicitatem terrenam promittunt. Quales autem sunt, qui timentes eas læi clerc quibus loquuntur, non solunt non præparant ad j imminentes tentationes3, sed etiam promittunt feliciiitem hujus sæculi, quam Deus ipsi saeculo non promisit. Ille prædicit labores super labores usque in ftnem venturos ipsi s:cculot et tu vis ab istis laboritus exceptum esse christianum? qui quia christianus est, aliquid plus passurus est in hoc saeculo. Etenim ait Apostolus: Omnes qui νοlunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Jam si libi placet, o pastor tua quærens, non quae Jesu Christi, ille dicat, O:nes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12): et tu dic, Si volueris in Christo pie vivere, abundabunt libi omnia bona; et si filios nou habes, suscipies, et enutries omnes, nemo tibi morietur. Hæccine est ædificatio tua? Attende quid facias, ubi ponas: super arenam est quem constituis venturus est imber, influxurus est fluvius, flaturus est ventus, et impingent in domum istam, et cadet, et liet ruina ejus magna. Leva de arena, pone supra petram (Matth. VII, 24 27): in Christo sit quem vis esse christianum. Attende ad passiones Christi, attende ad illum sine ullo peccato, qua; non rapuit, cxsolvenlem (Psal. LXVIII, 5): attende Scripturam dicentem libi, Flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr.XII, 6). Et para te flagellari, aut certe non quæras recipi. Flagellat autem, inquit, omnem filium quem recipit; et tu forte exceptus eris? Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a numero filiorum. Itane, inquics, flagellat omnem filium? Prorsus itn flagellat omnem filium, utct Unicum. Unicus illc de Patris substantia natus, æqualis Patri in fortia Dei, Verbum per quem facta sunt omnia, non habebat unde flagellaretur: ad hoc carne indutus est, ut sine flagello non esset.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.8.61-75","label":"46.8.61 to 46.8.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.8.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.8.61"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.11.23-53","label":"46.11.23 to 46.11.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/46.11.23"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}