{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.25-52","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.25-52","ref":"47.2.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.2.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.2.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"Numquid vicissim uos cum securitate, vos cum tremore? Non utique. Pri- OlO, quia ctsi pastores sumus, pastor non solum quod dicitur ad pastores, cum tremore audit, sed etiam quod dicit>r ad oves. Si enim securus audit quod ad oves dicitur, non cat illi cura de ovibus. Dcinde jam et tunc diximus Chal'irati vestræ duo quadam in nobis esse Consideranda: unum, quod christiani sumus; alterum quod præpositi sumus. Quod crgo praepositi sumus, iutcr pastores deputamur, si boni sumus: quod autem christiani sumus, ct nos vobiscum oves sumus (In superiore sermone, II. 2). Sive crgo Dominus pasteribus loquatur, sivc ovibus, nos omnia cum tremore oportet audire: nec recedat sollicitudo de cordibus nostris, ut pluremus ante Dominum qui fecit nos. CAPUT II. — 5. Gregis Dei securitas. Audiamus itaque, fratres, unde Dominus oves improbas corripiat, et quid promittat ovibus suis. Et vos, inquit, oves meæ, hæc dicit Dominus Deus. Primo, quanta felicitas cst, esse gregem Dei, si quis cogitet, fratres, etiam in istis lacrymis ct in istis tribulationibus magnum gaudium concipit. Ncquc enim in ejus grege est, quem lupi possunt flagellarc, aut cujus somnum possunt captare prædones. Illi enim dictum est, Qui pascis Israel (Psal. LXXIX, 2); de quo dictum est, Non dormiet, neque dormilabit, qui custodit Israel (Psal. ex I, 4). Vigilat ergo ille super nos vigilantibus nobis, vigilat et dormientibus nobis. Si ergo de pastore homine securum est pecus hominis; quanta debet esse nostra securitas pascenlc Deo, non tantum quia pasch nos, sed etiam quia fecit nos? CAPUT III. — 4. Vox pastoris nunc temporis audienda. Una est nostra sollicitudo, quae nobis iraponitur, audire vocem pastoris: et est nunc tempus audiendi, quia ille nondum assumpsit tempus judicandi. Qui loquitur, modo tacet.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.1-24","label":"47.2.1 to 47.2.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.53-80","label":"47.2.53 to 47.2.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.2.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/47.2.53"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}