{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.2.59-93","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.2.59-93","ref":"48.2.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":283,"text":"Quam bonus Deus, inquit, Israel! Quibus? Rectis corde. Mei autem, inquit, quando non eram rectus corde, tnei autem pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quod est, commoti sunt pedes; hoc est, effusi sunt gressus mei. Quod est, pene; hoc est, paulo minus. Quid itaque ait, pene, paulo minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei? Pene, inquit, lapsus sum, pene cecidi. Unde in tantum periculum pervenisti? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccalorum intuens. Zelavi, inquit, in peccatoribus, intuens pacem peccatorum: hoc est, malos homines videndo felices, titubavi sub Deo, pene cecidi a Deo. Ecce unde illi displicuerat Deus, quare mali habent bona. ł. Quantum propinquant casui. Demque videte verba titubantis, quae apud se dixcrit: Ecce ipsi peccatores. In ipso psalmo verba aunt titubaulis: Ecce ipsi peccatores in saeculo obtinuerunt divitias. Et dixi: Quomodo scivit Deus? Ipse dicit in Psalmo, ipse loquitur, cui nondum recto Deus splicuerai, quod mali abundarent bonis. Quomodo, inquit, scivit Deus, et si est scientia inAhissimo? Videte adhuc quid adjungat; videte quemadmodum titubando propinquet casui, et sit vicinus perdiliuni; videte, inquam, quid adjungat: Numquid vane justificavi cor meum, et lavi ininnocentibus manus meas? Perdidi, inquit, totum quod bene vixi. Justificavi cor meum, lavi in innocentibus manus meas, ad hoc ut mali sint felices, et ego tribuler. Et fui, inquit, flagellatus tota die. Gaudent iili, et ego flagellor: gaudent qui blasphemant Deum, flagellor qui colo Deum. Quomodo scivit Deus? Ilinc titubavit, hinc pene cecidit, binc putavit ad DeuM res humanas noD pertinere. CAPUT IV. — 5. Gubernatio rerum ad. Deum pertinet. Cum ergo boc putaret, non recto, sed perverso corde, et quasi verisimili ratione duceretue propter istam inconvenientiam credere ad Deum gubernationem rerum humanarum nou pertinere;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.2.29-58","label":"48.2.29 to 48.2.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.29"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.2.94-101","label":"48.2.94 to 48.2.101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/48.2.94"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}