{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.173-199","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.173-199","ref":"5.173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.173.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":284,"text":"Imo non absolvit: nam absolvere cst innocentem judicare: donat potius peccata converso. Omnes enim sunt rei, qui peccatis suis involuti sunt. Ncmo se optet absolvi: omnes vcniam deprecemur. Venia vero datur mutato: et erimus securi, cum audierimus, Sicut Ruit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. CAPUT VII. — 7. Peccator pereat, ne homo pereat. Cene, fratres, modo pereant peccatores, et non pereunt peccatores. Si incipiant juste vivcre, peribunt utique peccatores, sed non peribunt homines. Homo peccator, duo nomina sunt: homo unum nomen est, et peccator unum nomen est. In his duobus nominibus intelligimus quia unum horum Deus fccit, alterum horum homo fecit. Hominem enim Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit. Quid ergo contremiscis, quando tibi dicit Deus, Percant peccatores a facic mea? Hoc tibi dicit Deus: Pcreat in te quod tu fecisti, ct servo quod ego feci. Et modo ardet ignis in calore verbi, res est in fervore Spiritus sancti, sicut divinius jamdudum, quia scriptum est in alio psalmo, Nec est qui se abscondat a calore ejus. Spiritum autem sanctum esse calorem dicit Apostolus, Spiritu ferventes (Rom. XII, II). Ergo pro facie Dei, tibi pont. interim Scripturam Dei: liquesec ab illa; pœniteat te, cum audis hæc de peccatis luis. Cum autem te pænitet, ut cum te ipsum excrucias sub calore verbi, cum etiam laorymæ currunt, nonne ceræ tabescenti, et tanquam in lacrymas currenti similis inveniris? Modo ergo fac qnod in posterum times, et non habebis quod in poslerum timeas: tantum non sicut fumus dcficias 1. CAPUT VIII. — 8. Sicut fumus deficiunt, qui peccata sua defendunt. Nam utrumque habes ibi positum: forte non sine causa, quia est etiam distantia peccatorum. In ipso uno verbo utrumque posuit Psallas: Sicut deficil fumus, deficiant;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.131-172","label":"5.131 to 5.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.131"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.200-222","label":"5.200 to 5.222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.200"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}