{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.2.18-41","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.2.18-41","ref":"5.2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.2.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":308,"text":"Et tamen, fratres, quomodo nos terruit vehementer idem ipse servos? Quia noluit dimittere conservo suo, vel differre solutionem centum denariorum, replicavit illi dominus decem millia talentorum, quae illi dimiserat (Matth. XVIII, 23-34). Hi ergo qui exi.. turi sunt de Baptismo nihil debentes, et absoluti omnibus peccatis, careant ne si quis in illos peccaverit, et noluerint ipsi dimittere, non solum deinceps non illis dimittatur, sed etiam omnia quæ dimissa fuerant, replicentur. Nemo -ergo dicat: Quis istud facit, aut quis istud fecit? Dicendo sibi istud homines moriuntar. Dilige inimicum tuum, dicit Dominus: et tu, Quis istud facit? Quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. Res in cordc est: unde vides quis illud facit? Putas enim quia non dimisit ille qui clamat? Forte enim aliquando clamat aliquis, et jubet ca'di bominem, et putas quia non dimisit. Quare? Tu quando cædis tilium tuum, tenes odium in corde tuo? Ergo res in corde est: solus Deus videt si dimissum est. Aliquando enim non cædit aliquis, videtur parcere manu, et særit in corde, ct optat male homini intus, ct vult eum necari: tenet contra illum malam voluntatem, quamvis nihil illi corporaliter reddere videatur. E contra sunt, qui corporaliter videntur quasi reddere; sed corporalis illa correptio quasi dilectio est 1: ad bonam vitam vult illum pervenire: et tauto magis vult eum corripi, quanto illum amat. Sic ct Dcus numquid non nos diligit? non ad hoc nos hortatur, ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus, similes illi simus? Nam sic dixit: Estote autem ros pcrfecti, sicut Pater vester qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, ei pluit super justos et injustos (Matth. v, 48,45). Quanta ergo dilectio est in Domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit, et prelio sanguinis ejus nos rcdcmit, qui ei inimici eramus, amando ea quæ ferit pro coqui fecit?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.2.1-17","label":"5.2.1 to 5.2.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.2.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.2.42-56","label":"5.2.42 to 5.2.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.2.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.2.42"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}