{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.27-53","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.27-53","ref":"5.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":282,"text":"in sæcula sæculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII., 5). CAPUT IV... -i. Quinta petitio. Ergo in bac vita petimus quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In Baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus dimittuntur nobis. Sed quia nenio hic pol est vivcre sine peccato, et si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum Baptismum semel; in Oratione accipiums, unde quotidie lavemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et noa dimittimus debitoribus nostris. Itaque, fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illn Patre fratres meos, moneo vos, ut qvando aliquis offendit et peccat in vos, et venit et confitetur, et petit a vobis veniam, ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis; ne vobis a Deo vcniam venientem prohibeatis. Si enim non dimittitis vos, nec ille dimittet vobis. Ergo ct hoc in ista vita petimus: quia et hic possunt dimitti, ubi possunt haberi peccata. In illa autem vita non dimittuntur, quia nec habentur. CAPUT V. — 8. Sexta petitio. Deinde petimus dicentes, Ne nos inferas in tentationem; sed libera noi a malo. Et hoc in ista vita nobis II cessarium est petere, nc inferamur in tentationem, quia hic sunt tentationes; ct liberemur a malo, quia hic est malum. Ac per hoc omnes istæpetitiones septem, tres ad vitam at ruam pertinent, quatuor ad vitam præsentem. Sanctificetur nomen tuum: semper erit. Veniat regnum tuum: hoc reginun semper crit. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: non semper erit. Dimin e nobis debita nostra: non semper crit.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.1-4-26","label":"5.1 to 5.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.1-4"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.54-2-56","label":"5.54 to 5.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/5.54-2"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}