{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.140-168","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.140-168","ref":"51.2.140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.140.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":291,"text":"Vela appensa in domo. Quidquid velis dicas, inquiunt, nos deprehendimus ubi legitis natum Chri. stum, dissonare inter se Evangelia, et non posse utrumque verum esse quod dissonat. Cum enim ostendero, inquit, dissonantiam, recte improbo fidem, aut tu qui accipis fidem, ostende concordiam. Quam quaeso dissonantiam demonstrabis? Apertam, inquit, cui nemo potest contradicere. Quam securi auditis, -quia fideles estis. Attendite, dilectissimi, et videte quam salubriter Apostolus moneat, dicens: Sicnt ergo accepistis Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superædificati in ipso, et confirmati in fide. Ipsa enim simplici et certa fide, in illo firmiter permanere debemus, ut ipse aperiat fidelibus quod in se absconditum est: quia sicut idem dicit apostolus, In illo sunt omnes thesauri sapientia et scientias absconditi (Coloss. II, 6,7, 3). Quos non propterea abscondit, ut neget, sed ut abscondilis excitet desiderium. Hæc est utilitas secreti. Honora in eo quod nondum intelligis; et tanto magis hunora, quanto plura vela cernis. Quanto enim quisque honoratior est, tanto plura vela pendent in domo ejus. Vela faciunt honorcm secreti: sed honorantibus Iuvantur vela. Irridentes autem vela, et a velorum vicinitate pelluntur. Quia ergo transimus ad Christum, aufertur velamen ( II Cor. III, 16). CAPUT V. — 6. Pia fides Scripturarum. Augustinus ad divinas Scripturas non piam mentem afferens, aliquando decipitur. Proferunt calumnias suas quidam, et dicunt: Matthaeus certe evangelista est? Respondemus, ita, pio ore, corde devoto, in nullo omnino dubitantes: respondemus plane, Evangelista est Matthaeus. Credis ei, inquiunt? Quis non respondeSit, Credo? Quomodo de murmure vestro pio iusonuit? Ita, fratres, si secure creditis 1, non est unde erubescatis: Loquor vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quærendi: ego ipse contra me perversis moribus claudebam januain Domini mei: cum I pulsare deberem, ut aperiretur;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.109-139","label":"51.2.109 to 51.2.139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.109"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.2.169-176","label":"51.2.169 to 51.2.176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.2.169"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}