{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.22.54-82","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.22.54-82","ref":"51.22.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":285,"text":"sed tamen non eadem semper habet folia. Nam quomodo scriptum est, alia generat, et alia dejicit (Eccli. xiv, 18-19): quia ea quae suboriuntur, succedunt ruentibus aliis. Semper enim dejicit folia, semper foliis vestita est. Sic et genus humanum quotidie morientium detrimenta non sentit, per supplementa nascentium: et sic pro modo suo stat universa species generis humani; ct sicut folia in arbore semper videntur, ita plena hominibus-terra conspicitur. Si autem morerentur tantum, et non nascerentur; vclut arbores quædam omnibus foliis, ita terra omnibus bominibus nudarctur. it.. Ad vitæ necessaria alii libidine, alii ratione ducuntur. Cum ergo sic subsistat genus humanum, ut neccssaria sint duo sustentacula, de quibus satis dictum est; ad utrumque sapiens et prudens et fidelis officio descendit, non libidine cadit. Ad manducanduin ct bibendum quam multi voraciter irruunt, ibi ponentes totam vitam, quasi ipsam causam vivendi? Nam cum ideo manducent, lit vivant; ideo se putant vivere, ut manducent. Istos omnis sapiens reprehendit, et maxime divina Scriptura, edaces, cbriosos. helluones, quorum Deus venter est (Philipp. III, 19). Illos ad mensam non ducit, nisi concupiscentia carnis, non indigentia refectionis. Itaque isti cadunt in escam et potum. IlIi autem qui descendunt ex officio vivendi, non idco vivunt, ut comedant; sed idco co! medunt, uL vivant. Itaque istis prudentibus et temperantihus si offerrctur ut sine cibo et potu viverent; y quanto gaudio amplecterentur hoc beneficium, ut quo cadere non consueverunt1, nec descendere cogerentur; sed semper suspenderentur in Domino, non deponeret corum intentiones necessitas fulciendarum corporis ruinarum? Quomodo putatis Eliam sanctum accepisse, quando accepit calicem aquic et collyridam panis, ut satis ei esset in alimentum quadraginta dierum (I Reg. xix, 6-8)? Cum magna utique Letitia: quia propter officium vitæ, non propter servitutem concupiscentiæ, manducabat et bibebat.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.22.29-53","label":"51.22.29 to 51.22.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.29"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.22.83-105","label":"51.22.83 to 51.22.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.22.83"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}