{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.130-156","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.130-156","ref":"51.26.130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.130.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":297,"text":"Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Variet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic salvabit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 20, 21). Dicitur etiain, Et peperit ei filium (Luc. II, 7): ubi omnino pater non carne, sed charitate firmatur. Sic ergo pater sicuti est. Cautissime cniin Evangelistæ et prudentissime per illum numerant, sive Matthæus descendens ab Abraham usque ad Christum, sive Lucas ascendens a Christo per Abraham usque ad Deum. Ille descendens numerat, ille ascendens, ambo per Joseph. Quare? Quia pater. Quare pater? Quia tanto firmius pater, quanto castius pater. Aliter quidem putab tur esse pater Domini nostri Jesu Christi, scilicet sicut cæteri patres carne generantes, non solo spiriluali affectu liberos suscipientes. Nam dixit et Lucas, Qui putubatur esse pater Jesu (Id. III, 23). Quare putabatur? Quia humana putatio et existimatio illuc ferebatur, quod sol''t ab hominibus fieri. Non ergo de scminc Joseph Dominus, quamvis hoc putaretur: et tamen pictaii et charitati Joseph natus est de Maria virgine filius, idemque Filius Dei. CAPUI XXI.—31.. Cur Matthæus descendens numerat, Lucas vero ascendens. Sed quare ille descendens numerat, quare iste ascendens? Quod, quaeso, intente, quantum Dominus adjuverit, audiatis, jam securo animo, et ab omni molestia calumniarum nodosarum libero. Matthæus descendit per generationes, ut significet descendentem Dominum nostrum Jesum Christum ad portanda nostra peccata, ut in semine Abraham benedicerentur omnes gentes. Propterea non incpit ab Adam: lotum enim genus humanum ab illo. Neque a Noe: quia et ab ipsa familia post diluvium omne genus humanum exortum est. Ncque ad prophetiæ adimpletionem potcrat pertinere homo Christus Jesus ex Adam, ex quo sunt omnes homines; aut ex Noe, ex quo rursus omnes homines: sed ex Abraham, qui tunc ch ctus est in cujus semine benedicerentur omnes gentes, cum jain gentibus plena crat terra.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.95-129","label":"51.26.95 to 51.26.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.95"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.157-181","label":"51.26.157 to 51.26.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.157"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}