{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.34","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.34","ref":"51.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":292,"text":"Numeri septuaginta septem significatus. Quare autem septuagenarius et septimus numerus omnia peccata contineat quæ dimittuntur in Baptismo, haec probabilis ratio videtur occurrere; quia denarius numerus perfectionem habet justitiae et beatitudinis, cnm septenaria creatura Creatoris inhæret Trinitati: unde etiam decalogus Legis in decem præceptis cunsecratus est. Transgressio autem denarii undenario numero significatur: et intelligitur peccatum esse transgressio, cum aliquid amplius homo appetens, justitiæ regulam excedit. Undo et avaritiam radicem omnium malorum dicit Apostolus (I Tim. vi, 10). Et animæ a Deo fornicanti, ex ejusdem Domini persona dicitur: Sperabas si a me discessisses, aliquid amplius te habituram. Quia ergo transgressionem, id est peccatum ad se ipsum refert qui peccat, quia privato qnodam suo lætari vult; unde reprehenduntur etiam qui sua quærunt, non quæ Jesu Christi (Philipp. II, 21), et laudatur charitas non quærens quæ sua sant (I Cor. XIII, 5): propterea ipse undenarius numerus quo significatur transgressio, non decies multiplicatur, sed septies, et fiunt septuaginta septem. Non enim ad Conditoris Trinitatem, sed ad ipsam creaturam, id est, ad ipsum hominem pertinet transgressio, quam creaturam septenarius numerus ostendit. Tria propter animum, ubi est quædam imago Trinitatis Creatoris; ibi enim homo ad imaginem Dei factus est: et quatuor propter corpus. Notissima enim sunt quatuor primordia quibus corpus constat. Et cui nota non sunt, potest facile advertere ipsum corpus mundi, in quo corpus nostrum per loca movetur, quatuer habere quasi principales partes, quas etiam Scriptura divina assidue commemorat, Orientem et Occidentem, Meridianum et Aquilonem. CAPUT XXIV. — Et quoniam peccata vel animo fiunt, sicut in sola voluntate; vel etiam operibus corporis, jam visibiliter: propterea Amos propheta assidue commemorat Deum minantem ac dicentem, In tribus et quatuor impietatibus non aversabor (Amos i et n), id est, non dissimulabo. Tribus, propter animi; quatuor, propter corporis naturam: quibus duobus homo constat.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.26.202-205","label":"51.26.202 to 51.26.205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.26.202"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.35","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/51.35"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}