{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.185-211","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.185-211","ref":"53.8.185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.185.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":284,"text":"Quomodo per ipsa singula singulis propria apposita sunt, et nihil adhibitum est in præmio, quod non congrueret præcepto? præceptum est enim ut sis pauper spiritu: præmium est ut habeas regnum cælorum. Præceptum est ut sis mitis: præmium est ut possideas terram. Præceptum est ut sis lugens: præmium, ut consoleris. Præceptum est ut esurias et sitias justitiam: præmium. ut satureris. Præceptum esi ut sis misericors: præmium, ut misericordiam consequaris. Sic præceptum est ut mundes cor: præmium, ut videas Deum. CAPUT IX. —9. Visio Dei quomodo mundicordibus speciatim promissa. Non ergo ita sapias in his præceptis et præmiis, ut cum audis, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt, putes pauperes spiritu non visuros, aut non visuros mitcs, non visuros logentes, non visuros esurientes et sitientes justitiam, non visuros misericordes. Non arbitreris cos tantum quasi visuros qui mundo sunt corde, illis a visiono separatis. Omnia enim hxc iidem ipsi sunt. Ipsi vidohunt, et non ideo videbunt, quia paupcres spiritu sunt, quia mites sunt, quia lugentes, quia esurientes sitientesque justitiam, quia misericordes: sed quia mundi sunt corde. Quemadmodum si corporalia opera membris corporalibus coaptarentur, ac dicorct, verbi gratia, quisquam: Beati qui pedes habea, quia ipsi ambulabunt: beati qui manus habent, quia ipsi operabuntur: bcati qui vocem habent, quoniam ipsi clamabunt: bcati qui os et linguam hubent, quoniani ipsi Ioquentur: beati qui oculos habent, ipsi cniin videbunt. Sic tanquam spiritualia membra componsens, docuit quid ad quid pertineat. Apta est humilitas ad habendum regnum coelorum; apta mansuetudo ad possidendam terram; aptus luctus ad consolationem; apta fames et silis justitiæ ad saturitatem; apta misei icordia ad impetrandam misericordiam; aptum mundum cor ad videndum Deum. CAPUT X. — 10. Fide cor mundatur ad videndum Deum. Si ergo desideramus videre Deum, oculus iste unde mundabitur?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.143-184","label":"53.8.143 to 53.8.184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.143"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.212-243","label":"53.8.212 to 53.8.243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.212"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}