{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.244-277","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.244-277","ref":"53.8.244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.244.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":278,"text":"Quæ fides? Quæ per dilectionem operatur, sperat quod Deus pollicetur. Nihil ista definitione perpensius, nihil perfectius. Ergo tria sunt illa. Necesse est ut in quo est fides, quæ per dilectionem operatur, speret quod Deus pollicetur. Comes est ergo fidei spes. Necessaria quippe spes est, quamdiu non vidcmus quod credimus; ne forte non videndo et desperando deficiamus. Contristat nos, quia non videmus: sed consolatur nos, quia visuros nos speramus. Adest ergo spes, ct est comes fidei. Deinde elcharitas, qua desideramus, qua pertingere conamur, qua inardescimus, qua esurimus et sitimus. Adhibetur ergo et haec: ct erit fides, spes et charitas. Quomodo enim non crit ibi charitas, cum nihil sit aliud charitas quam dilectio? Ipsa autem fides definita est, quæ per dilectionem operatur. Tolle fidem, perit quod credis; tolle charitatem, perit quod agis. Fidei enim pertinet ut credas; charitati, ut agas. Si enim credis, et non amas, non te moves ad bonum opus: et si moves, ut servus moves, non ut filius: timendo pænam, non amando justitiam. llla ergo, iaquam, fides mundat cor, qux per dilectionem operatur. CAPUT XI. — 12. Deus non cogitandus ut corpus. Et modo ipsa fides quid agit? Tantis testimoniis Scripiurarum, lam multiplici lectione, tam varia eopiosaque exhortatione quid agit, nisi ut videamus nunc per speculum in ænigmate, postea facie ad faciem? Sed non iterum tu redeas ad istam faciem tuam1. Faciem cordis cogita. Coge cor tuum cogitare divina, compelle, urge. Quidquid simile corporis cogitanti occurrerit, abjicg. Nondum potes dicere, Hoc est: saltem dic, Non est hoc. Quando enim dices, Hec est Deus? Nec cum videbis: quia ineffabile est quod videbis. Raptum se dicit Apostolus in tertium caelum, ct audisse ineffabilia verba (II Cor. xn, a et 4).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.212-243","label":"53.8.212 to 53.8.243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.212"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 53.8.278-322","label":"53.8.278 to 53.8.322","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/53.8.278"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}