{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.13.1-24","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.13.1-24","ref":"56.13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":280,"text":"Pactum donandi debita. Quotidie ergo dicamus; et corde vero dicamus, et quod dicimus faciamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsionem facimus cum Deo, pactum et placitum. Hoc tibi dicit Dominus Deus tuus: Dimitte, et dimitto. Non dimisisti: tu contra te tenes, non cgo. Sane, charissimi filii mei, quoniam scio quid vobis expediat in oratione dominica, et maxime in tota oratione ista sententia, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; audite me. Baptizandi estis, omnia dimittite: quisque quod habel adversus aliquem in corde suo, dimittat ex corde. Sic intrate, et certi estote omnia prorsus vobis dimitti quae contraxistis, et ex parentibus nascendo secundum Adam cum originali peccato, propter quod peccatum cum parvulis curritis ad gratiam Salvatoris, et quidquid vivendo addidistis, dictis, factis, cogitationibus, omnia dimittuntur: et elibitis inde tanquam a conspectu Domini vestri, cum securitate omnium debitorum. CAPUT X. — 14. Hortatur ad dilectionem inimicorum. Jam propter illa quotidiana peccata, de quibus locutus sum, quia necessarium est vobis dicere, velut quotidiana mundatione ista, Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris; quid facietis? Habetis inimicos: Quis enim vivat in hac terra non habens inimicum? Intendite vobis, diligi:e illos. Nullo modo tibi potest nocere sæviens inimicus, quantum libi noces, si non diligis inimicum. Ille enim nocere potest aut villæ tuæ, aut pecori luo, aut domui tuæ, aut servo tuo, aut ancillæ tuae, aut filio tuo, aut conjugi tua;; aut, ut multum, si illi data fucrit potestas, carui tuæ? Numquid, quomodo tu, animæ tuac? Extendite vos ad istam perfectionem, charissimi, exhortor vos. Sed numquid ego illud doiavi vobis.? Ille vobis donavit, cui dicitis, Fiat voluntas tua, sicut in cælo, ita et in terra.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.10.92-93","label":"56.10.92 to 56.10.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.10.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.10.92"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.13.25-57","label":"56.13.25 to 56.13.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.13.25"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}