{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.4.48-80","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.4.48-80","ref":"56.4.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.4.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.4.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.4.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":293,"text":"Nam quia dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judææ quæ sunt in Christo; tantum autem audiebant quia ille qni aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat, et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24): quare magnilicabant Deum, nisi quia antequam esset factum, rogabant Deum? Multiloquium in oratione vitandum. Ad quid oratio nostra. Desideriorum forma in Dominica oratione. Dominus ergo noster primo amputavit multiloquium, ne multa verba afferas ad Deum, quasi velis multis verbis docere Deum. Quando ergo rogas, pictatc opus est, non verbositate. Scit enim Pater v ster quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab co. Nolite ergo multum loqui: quia novit quid vobis necessarium sit. Sed ne forlc hie aliquis dicat: Si novit quid nobis sit necessarium, utquid vel panca verba dicimus? utquid oramus? Ipsc scit: del quod scit nobis nccessarium. Sed ideo voluit ut ores, ut desideranti det, ne vilescat quod dederit v quia et ipsum desiderium ipse insinuavit. Verba ergo quae Dominus noster Jesus Christus in Oratione docuit, forma est dcsideriorum. Non tibi licct petere aliud, quam quod ibi scriptum est. CAPUT IV. — 5. Prima petitio. — Vos ergo, inquit, dicite: Pater noster, qui es in cœlis. Uhi vos (videtis) Deum Patrem habere coepistis. Sed habebitis, cum nati fucritis. Quanquam et modo antequam nasCamini, illius semine concepti estis, tanquam utero Ecclesiæ in fonte pariendi. Pater noster, qui es in coelis. Mementote, vos Patrem habere in cœlis. Mementote, vos de patre Adam natos in mortem, de Patre Deo regcnerandos ad vitam. Quae ct dicitis, in cordibus vestris dicite. Sit orantis affectus, et erit exaudientis effectus. Sanctificetur nomen tuum. Quid rogas ut sanctificetur nomen Dei? Sanctum est. Quid rogas, quod jam sanctum cst'? Dcinde cum rogas ut sanctificetur nomen ipsius, nonne quasi pro illo illum rogas, et non pro tc?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.4.24-47","label":"56.4.24 to 56.4.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.4.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.4.24"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 56.4.81-86","label":"56.4.81 to 56.4.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.4.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/56.4.81"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}