{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.2","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.2","ref":"57.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":200,"text":"CAPUT II. — i. Filius Dei fratres suos nos esse, voluit. Filius Dci Dominus noster Jesus Christus docuit nos orationem: et. cum sit ipse Dominus, sicut in Symbolo accepistis et reddidistis 1, Filius Dei unicus, tamen noluit esse unus. Unicus est, et unus esse noluit: fratres habere dignatus est. Quibus enim dicit, Dicite, Pater noster, qui es in cœlis? Quem voluit a nobis appellari Patrem nostrum, nisi Patrem suum? Numquid invidit nobis? Parentes aliquando cum gennerint unum tilium, duos, Ires; jam timent generare, ne faciant alios mendicare. Sed quia talis est haereditas quam nohis promittit, quam inulti obtineant, et angustias nemo patiatur; ideo in suam fraternitatem vocavit populos gentium, et hahel Unicus innumerabiles fratres qui dicant, Pater noster qui es in coelis. Dixerunt ista qui fuerunt ante nus: dicturi sunt qui erunt post nos. Vidcle quantos fratres habeat Unicus in sua gratia, communicans cum illis hæreditatem, pro quibus pertulit mortem. Habebamus patrem et matrem in terra, ut nasceremur ad labores et mortem: invenimus alios parentes, Deum Patrem ct matrem Ecclesiam, a quibus nascamur ad vitam æternam. Cogitemus, charissimi, cujus lilii esse coepimus: et sic vivamus, quomodo decet cos qui talem habent Patrem. Videte, quia Crcator noster dignatus est esse Pater noster.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.1","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 57.3","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/57.3"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}