{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.1-2-23","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.1-2-23","ref":"6.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.1-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":297,"text":"Denarius ritu æterna. Erimus ergo in illa mercede omnes æqnales, tanquam primi novissimi, et novissimi primi: quia denarius ille vita æterna est, et in vita æterna omnes æquales erant. Quamvis enim Meritorum diversitate fulgebunt, alius magis, alius minus: qnod tamen ad vitam æternam pertinet, æqualis erit omnibus. Non enim alteri erit longins, alteri brevius, quod pariter sempiternum est: qnod non habet finem, nee tibi habebit, nec mihi. Alio modo ibi erit castitas conjugalis, alio modo ibi erit integritas virginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona passionis. Illud alio modo: illud alio modo: tamen quantum pertinet ad vivere in æternum, nec ille plus viret illo, nec ille plus illlo. Pariter enim sine line vivunt, cum in suis quisque claritatibus vivat: et ille denarius vita æterna est. Non murmuret ergo qui post multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit. IIli reddilur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur. CAPUT V. — 7. Quomodo aliter intelliguntur vocati hora prima, tertia, etc. Est et in ista vita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis hujus, qua intelliguntur prima hora vocati Abel et ipsius sæculi justi, tertia Abraham et ipsius sæculi justi, sexta Moyses et Aaron et ipsius sæculi justi, nona Prophetæ et ipsins sæculi justi, undecima tanquam in fine sæcult Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis hujus, et in ista vita nostra potest adverti hæc similitudo. Tanquam cnim prima hora vocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, juvenes; quasi noua, \"ergenles in senium; quasi undecima, onmino decrepiti: unum tamen vitæ æternæ denarium omnes accepturi. CAPUT VI.— 8. In eoa gui vocati ad vineam venire differunt. Sed attendite et intelligite, fratres mei, ne ideo quisque differat venire ad vineam, quia securus Chi quoniam quandocumque venerit, ipsum denarium accepturus est.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.96-117","label":"2.96 to 2.117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/2.96"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6.24-48","label":"6.24 to 6.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/6.24"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}