{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.158-194","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.158-194","ref":"60.7.158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/60.7.158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/60.7.158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/60.7.158.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":282,"text":"Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus dixit. Contemnis præconem: tine judicem. Quid ergo ego dicam? Jam me propemodum Evangelii tector paulo ante bac cura liberavit. Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quaerebas in causa tua deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid imples, venenum non times t. CAPUT VI. - 6. Thesaurus in cælo condendus. — Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et eomestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in cælo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi eat enim thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quid exspectas amplius? Res aperta est. Consiliuln patet, sed cupiditas latet: imo non latet, sed etiam ipsa, quod pejus est, patet. Non euim cessat rapina grassari: non enim cessat fraMdare avaritia: non enim cessat perjurare malitia. Tohun ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra. Recte qaidem a terra in terram. Homini enim, a quo nobis dixi laborem fuisse propinatum, peccanti dictum est, Terra ea, et in terram ibis (Gen. III, 19). Merito thesaurus in terra, quia cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Dcum? Dolete qui intellexistis: corrigimini, si doluistis. Quamdiu laudare I, et nun facere? Verum cst, nihil verius. Fiat ergo quod verum est. Unum Deum laudamus, et non mutamur ut non etiam in hoc vane conturbemur. Migrandæ e terra in cælum divitiæ. Ergo, Nolite tobis condere thesaurum in terra; sive experti quomodo pereat quod in terra reconditur, sive non experti, setl et vos saltem metuentes experiri. Quem non currigunt verba, corrigaat experimenta. Non surgitur, HOII proceditur, nisi ut una voce dicatur ab oMmibus: Vænobis, rnit mundus. Si ruit, quare nun migras? Si tibi architectus diceret, ruituram domuum tuam;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.119-157","label":"60.7.119 to 60.7.157","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/60.7.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/60.7.119"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 60.7.195-231","label":"60.7.195 to 60.7.231","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/60.7.195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/60.7.195"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}