{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 68.2.1-29","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 68.2.1-29","ref":"68.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/68.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/68.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/68.2.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":295,"text":"CAPUT PRIMUM. - 1. Sapientes et prudentes, quibus abscondita sunt mysteria. Audivimus Filium Dci dicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ. Quid ei confitetur? In quo cum laudat? Quia abscondisti, inquit, hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Qui sunt sapientes et pruden. tcs? Qui parvuli? Quae ille occultavit sapientibus ct prudentibus, et revelavit parvulis? Sapientes et prudentes illos significat, de quibus Paulus dicit: Lbi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20)? Etiam nunc adhuc fortasse dureris, qui sunt isti. Forte illi sunt, qui multum de Deo disputantes, falsa dixerunt; inflati doctrinis suis, Deum invenire et cognoscere minime potuerunt, et pro Dco, cujus est incomprehensibilis invisibilisque sub tantia, putaverunt Deum esse aerem, ætherem, Dcum esse solem, Deum esse aliquid quod sublimiter cmiuet in creatura. Attendentes enim magnitudines et pulchritudines ct fortitudines creaturarum, ibi remanserunt, Creatorem non invenerunt. Non prodest quantalibet scientia si est scientia Dei. Arguit illos liber Sapientiae, ubi dicitur: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent æstimare sæculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Accusati sunt, consumentes tempora sua et occupationes disputationum suarim in perscrutanda et quodam modo meticnda creatura: quæsierunt meatus siderum, intervallu stellarum, itinera cœlestium eorporum, ita ut computationibus quibusdam ad cam scientiam pervenirent, ut prædicerent defectum solis, dcfectum lunae; et quando prædicerent eveniret, eo die, et ea hora, tantum et tanta parte, ex quanta parte illi praedixerant. Magna industria, magna solertia. Sed ibi Creatorem scrutati sunt positum non longe a se, et non invenerunt. Quem si invenissent, haberent apud se. Optime itaque et roctissime accusati sunt, qui potuerunt investigare numcros siderum, intervalla temporum, defectum luminum cognoscere et prædicere: recte accusati sunt, quoniam a quo ista facta atque ordinata sunt, non invenerunt, quia quærere neglexerunt.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 67.10","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/67.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/67.10"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 68.2.30-53","label":"68.2.30 to 68.2.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/68.2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/68.2.30"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}