{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.100-134","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.100-134","ref":"7.100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.100.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":287,"text":"Sed si non obstup facit dentes iniquitas. Scriptura enim dicit: Sicut ura acerba dentibus noxia est, et fumus oculis; sic iniquitas utentibus ea (Prov. x. 26). Quid prodest quia panem laudatis, si male vivitis? Quod laudatis non manducatis. Curn crgo audis verbum, cum audis verbum justitiæ et- veritatis, et laudas; multo laudabilius est, si facias. Fac ergo quod laudas. An dicturus es: Volo, sed non valco? Quare nun vales? Quia sinitas non est. Unde sanitatem perdidisti, nisi quia peccando Creatorem offendisti? Ergo ut ejus pincm, quem laudas, run suavitate, id est, cum sanitate manduces, dic illi: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Ergo, inquit, inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Erat onim sibi antea ignotus peccator, factus cst manifestus prævaricator. Ecce inventum est illi in mortem, quod crat in vitam. CAPUT IX.— ii. Homo superbus gladio proprio occisus.— Occasione autem, inquit, accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Sic factum est primo in paradiso: Fefellit, inquit, me occasione accepta per mandatum. l'ide serpentem mulieri illi susurrantem. Quæsivit ab ea quid dixerit Deus: respondit illa, Dixit nobis Deus: Ex omni ligno qnod est in paradiso, edetis; de ligno autem scientiœ boni et mali non edetis. Ex eo si ederitis, morte moriemini. Hoc est Dei mandatum. Contra serpeas: Non, inquit, morte moriemini. Sciebat enim Deus qnia qua die ederitis, aperientur oculi vestri, et eritis tanquam dii ( Gen. III, 2-5). Occasione ergo accepta peccatum per mandalum fefellit me, et per illud occidit. Gladio quem portabas, te inimicus occidit; armis tuis te vicit, armis tuis te interemit. Recipe mandatum: scito esse arma, non quibus occidat te, scd qnibus a te occidatur inimicus.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.66-99","label":"7.66 to 7.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.66"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.135-161","label":"7.135 to 7.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.135"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}