{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.7","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.7","ref":"7.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":389,"text":"Dei nomen proprium. Jam ergo angelus, et in angelo Dominus, dicebat Moysi quærenti nomensuum, Egosum qui sum. Diccs filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Esse, nomen cst incommutabilitatis. Omnia enim quæ mutantur, desinunt esse quod erant, et incipiunt esse quod non crant. Esse verum, esse sincerum, esse germanum, non habet nisi qui non mutatur. Ille hahct esse cui dicitur, Mutabis ea et mutabuntur; tu autcm idem ipse es (Psat. CI, 27, 28). Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Æternus sum? Quid est, Ego sum qui sum, nisi, Alutari non possum? Nulla creatura, non coelum, non terra, non Angelus, non Virtus, non Sedes, non Dominationes, non Potestates. Cum ergo sit hoc nomen æternitatis, plus est quod dignatus cst halere nomen misericordiæ. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Illud in se, hoc ad nos. Si cnim hoc solum esse vellet quod est in se, quid essemus nos? Si intellexit, imo quia intellexit Moyses, cum ei diccretur, Ego sum qui sum, Qui est, misit me; multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc vidit distare ab hominibus. Qui enim hoc quod est et vere est, digne intellexerit, et qualitercumque lumine veracissimae essentiæ, vel strictim, sicut coruscationo afflatus fuerit; longe se videt infra, longe remotissimum, longe dissimillimum: sicut ille ait, Ego dixi in ecstasi mea. Assumpta enim mente vidit nescio quid, quod plus ad illum erat. Hoc crat quod verum erat. Dixi, inquit, in ecstasi mea. Quid? Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. xxx, 23). Cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod videbatur, longe se imparem videret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio videndi quod est, dicebat Deu cum quo loqucbatur, Ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13, 18): quasi ergo ab illa cxcellentia essentiæ longe dissimilis desperaret, erigit desperantem, quoniam vidit timentem: tanquam diceret, Quoniam dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me; intellexisti quid sit esse, ct desperasti te capere: erige spem, Ego sum Deus Abraham, Isaac et Jacob; sic sum quod sum, sic bum ipsum esse, sic suin cum ipso csse, ut nolim hominibus dcesse. Si quo modo possumus Dominum quærcre ct investigare eum qui est, et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27, 28): laudemus ergo ineffabilitcr ejus essentiam et amemus misericordiam. Amen.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 7.5.88-110","label":"7.5.88 to 7.5.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.5.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/7.5.88"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.1-28","label":"13.1 to 13.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/13.1"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}