{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 70.3","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 70.3","ref":"70.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/70.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/70.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/70.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":285,"text":"CAPUT III. — 3. Amore dura quæque mitescunt. Sed in his omnibus qui hæc non amant, cadem gravia patiuntur: qui vero amant, cadem quidem, sed non gravia pati videntur. Omnia enim sæva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Quanto ergo certius ac facilius ad veram beatitudinem charitas facit, quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fccit? Quam facile toleratur qualibet adversitas temporalis, ut æterna poena vitetur, ct aterna requies comparetur? Non immerito ille vas elcctionis cum ingenti lætitia dixit: Non sunt condignæ passiones hujus temporis, ad superventuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ecce unde illud jugumn suave ost, et sarcina levis. Et si augusta est paucis eligentibus, facilis lamcn omnibus diligentibus. Dicit Psalmista: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. xvi, 4). Sod quæ dura sunt laborantibus, eisdem ipsis mitescunt amantibus. Propter quod ita divinæ pietatis dispensatione actum cst, ut interior homo, qui renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), non adhuc sub Lege positus, sed jam sub gratia exoneratus sarcinis innumerabilium observationum, quod crat revera grave jugum, sed duræccrvici convenienter impositum, facilitate simplicis fidei, et bonæ spci, ct sanctæ charitatis, quidquid molestiarum exteriori homini forinsecus intulisset ille princeps, qui missus est foras, interiori gaudio leve fieret. Nihil enim tam facile est bonæ voluntati, quam ipsa sibi: ct hæc sufficit Deo. Quantumlibet ergo sæviat iste mundus, verissime Angeli nato in carne Domino clamaverunt, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc, II, 14): quia ejus qui natus crat, suave jugum est, ct sarcina levis. Et sicut dicit Apostolus, Fidelis Deu. qui nos non sinit tentari supra id quod possumus ferre; sed facit cum tentatione ctiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. x, 13).","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 70.2","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/70.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/70.2"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.2","label":"Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.2"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}