{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.23.39-60","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.23.39-60","ref":"71.23.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":287,"text":"VI, i4, 9,12). De se autem ipse ait: Ut sciatis quod habeat Filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata (ld. IX, 6). Si ergo, inquis, et Pater et Filius ct Spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impœniteutia quae nunquam dimittetur, tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono Spiritus sancti resistere videatur, quod eo dono liat re.. missio peccatorum? Ubi et ego quæro, utrum Christus ejecerit daemonia, an et Pater et Spiritus sanctus? Si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit, Pater autem in me manens, ipse focit opera (Joan. xiv, 10)? Ita enim dictum est, Ipse facit opem; tanquam Filius non faciat, sed Pater manens in Filio. Cur ergo alio loco dicit, Pater meus usquemodo operatur, et ego operor 1 et paulo post, Quœcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit (Joan. v, 17,19). Quod autem alio loco dicit, Si opera non fecissem in eit, quæ nemo alius fecit (Id, xv, 24), ita dicit quasi solus faciat. Si autem haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera Patris et Filii; quid credendum est de Spiritu sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? Nam in eo ipso loco, unde exorta est ista quaestio quam discutimus, cum Filius ejiceret daemonia, ipse tamen ait, Si ego in Spiritu sancte ejicio dæmonia, igitur pervenit in vos regnum Dei. CAPUT XVI. — 26. Trinitatis potestas et operatio individua. Hic forte quis dicat, Spiritum sanctum dari potius a Patre et Filio, quam sua voluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio dæmonia, quod non ipse Spiritus, sed Christus id faceret Spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio, tanquam diceretur, Spiritu sancto ejicio.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.23.20-38","label":"71.23.20 to 71.23.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.20"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.23.61-78","label":"71.23.61 to 71.23.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.23.61"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}