{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.55.1-14","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.55.1-14","ref":"71.55.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.55.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.55.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":305,"text":"Ex aliis duobus evangelistis idem insinuatur. Apud duos autem alios evangelistas quod narratur, ut de blasphemia Spiritus hæc sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe dæmonum ejiceret dæmones: ibi se Dominus ait in Spiritu sancio ejicere dxmoues, ut Spiritus qui non est in se divisus, eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat; ille autem horno in ejus perditione remancat, qui in hujus qui in se divisus non est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus ita narrat: Amen dico vobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus erit aeterni delicti. Haec verba Domini cum dixisset, sua deinde conjunxit dicens: Quomam dicebant, Spiritum immundum habet (Marc. III, 28- 30): ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum dæmones pellere. Non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et hæc remittatur, si recta pœnitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quein adversum sc ipsum divisum Dominus ostendit. propter Spiritum sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, scd etiam quos colligit efficit indivisos, peccata quae adversum se divisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in Actibus Apostolorum, Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 52). Cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam et alio loco dixerunt Judæi de Domino, quod daemonium haberet (Joan. VII, 20, et VIII, 48), nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia Spiritus sancti: quoniam nou ita objecerunt spiritum immundum, ut in se divisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo ejici dæmones posse dixerunt.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.31.63-69","label":"71.31.63 to 71.31.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.31.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.31.63"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 71.55.15-38","label":"71.55.15 to 71.55.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.55.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/71.55.15"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}