{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 72.3.104-133","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 72.3.104-133","ref":"72.3.104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/72.3.104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/72.3.104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/72.3.104.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":279,"text":"Quid enim est quod velis habere malum? Dic milii. Nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo noncaligam: et tamen vis habere malam vitam. Rogo te, præpone vitam luam caligx tuæ. Omnia quæ circumjacent oculis tuis, elegantia et pulchra libi chara sunt; et libi ipse vilis es ac faedus? Si tibi possent respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos voiumus bonum habere Dominum? Tacita voce interpellant contra te Dominum luum: Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malos est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit, non habet. CAPUT V. — 6. Verum bonum quid. Qureritergo aliquis admonitus his verbis meis, et for te compunctus, quærit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quærenti, et dicam: Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum vero quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quæro ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidam admonet nos rem magnam, forte quam quærimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est, graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Et ad hæc ergo ait I quod quærendum est: Scitote, quonium Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. iv, 3, 4). Jam et Christus venit, jam magnificatus est, jam surrexit et ascendit in coelum, jam nomen ejus per totum mundum prædicatur: quousque graves corde? Sufficiant præterita tempora: jam magnificato illo Sancto, quousque gravescorde?","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 72.3.70-103","label":"72.3.70 to 72.3.103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/72.3.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/72.3.70"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 72.3.134-156","label":"72.3.134 to 72.3.156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/72.3.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/72.3.134"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}