{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.91-122","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.91-122","ref":"76.5.91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.91.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":279,"text":"Agnovit quid sibi esset a se, quid ab illo, cujus voluntate credidit se posse, quod nulla infirmitas humana possit. Ergo, Si tu es, jube: quia cum jusseris, fiet. Quod ego noA valeo præsumendo, tu potes jubendo. Et Dominus, Veni, inquit. Et sine ulla dubitatione Petrus ad versum jubentis, ad præsentiam sustentantis, ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et ambulare coepit. Potuit quod Dominus, non in se, sed in Domino. Fuistis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux; sed in Domino (Ephes. v, 8). Quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro, nemo in alio ullo Apostolorum, hoc potest in Domino. Ideo bene Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo. CAPUT IV. — 6. Infirmitatis propriae cognitio necessaria ad gratiam obtinendam. Ergo ambulavit Pe- Ins super aquas in jussu Domini, sciens hoc se a se habere non posse. Fide valuit quod bumana infirmitas non valeret. Ili sunt firmi Ecclesiæ. Attendite, audite, intelligite, agite. Neque enim agendum est cum firmis alibi ut sint infirmi: sed agendum est cum infirmis, ut sint firmi. Multos autem impedit a firmi- * tate praesumptio firmitatis. Nemo erit a Deo firmus, nisi qui se a se ipso.sentit infirmum. Pluviam voluntariam segregans Deus hæreditati suæ. Quid praecedi • tis, qui quod dicturus sum nostis? Temperetur velocitas, ut sequatur tarditas. Hoc dixi, et hoc dico: audite, capite, facite. Nemo a Deo fit firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam ergo volunta-' niam, sicut Psalmus dicit, voluntariam; non meritorum nostrorum, sed voluntariam. Pluviam ergo voluntarium segregans Deus hæreditati suæ: etenim infirmata est;","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.62-90","label":"76.5.62 to 76.5.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.62"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 76.5.123-153","label":"76.5.123 to 76.5.153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/76.5.123"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}