{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.84-112","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.84-112","ref":"82.7.84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/82.7.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/82.7.84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/82.7.84.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":286,"text":"Quare? Quia peccavit in te. Quid est, in te peccavit? Tu scis quia peccavit. Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit; secretum quaere, cum corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram olnnibus arguere; non es correptor, sed proditor. Attende quemadmodum vir justus, Joseph, tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat: quia gravidam senserat, et se ad illam non accessisse noverat. Restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse solus senserat, ipse so- Ius sciebat, quid de illo ait Evangelium? Joseph autem cum esset vir justus, et nollet eam divulgare. Mariti dolor non vindictam quæsivit: voluit prodesse pec< canti, nou punire peccantem. Cum, inquit, nollet eam divulgare, voluit cam occulte dimittere. Hæc eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit ei in somnis; et indicavit quid esset, quia non violavit viri torum, quia de Spiritu sancto conceperat Dominum amborum (Matth. I, 19, 20). Peccavit ergo in te frater mus; si tu solus nosti, tunc vcre in te solum peccavit. Nam si multis audientibus tibi fecit injuriam, et in illos peccavit, quos testes suæ iniquitatis effecit. Dico enim, fratres charissimi, quod et vos ipsi in vobis ipsis potestis agnoscere. Quando me audiente, fratri mea quisque injuriam facit, absit ut a me injuriam illam alienam putem. Prorsus et mihi fecit: imo et milii plus fecit, cui putavit placere quod fecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quæ peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. Distribuite tempora, et concurdat Scriptura. CAPUT VIII. — II. Correptionis modus, curvesecreto fiat. Peccata carnis mortifera. Sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.55-83","label":"82.7.55 to 82.7.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/82.7.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/82.7.55"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 82.7.113-145","label":"82.7.113 to 82.7.145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/82.7.113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/82.7.113"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}