{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.16.26-52","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.16.26-52","ref":"9.16.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":288,"text":"Justum est ergo, ut et tu attendas quia sub Domino es, ad quem et ille attendit, ut serviat tibi. Imple crgo quod dictum est, Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris(Tob. IV, 16). Sed ipsum alii cum dicis, utrumque attende et proximum et Deum. Canta in psalterio decem chordarum, canta capticum novum: concorda cum sermone Dei, cum est tecum in via.Concorda cum adversario tuo cito, ne cum discordia venias aule ju' dicem. Si facis quod audis, concordasti cum co: si autem non facis, rixaris cum eo, et nondnm composuisti quousque facias. CAPUT XI. — 17. Ut autem concordetis, abstincte vos a detestabilibus corruptelis et a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab aruspicibus, a sortilegis, ab auguribus, a sacrilegiis 1; abstinete vos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. Si quæ delectationes sæculi subrepunt in animam; exercete vos in misericordia, exercete vos in eleemosynis, in jejuniis, in orationibus. His enim purgantur quotidiana peccata, quæ non possunt nisi subrepere in animam, propter fragilitalcm humanam. Noli illa contemnere, quia minora sunt; sed time, quia plura sunt. Attendite, fratres mei. Minuta sunt, non sunt magna. Non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat: sed et plerumque bestiae minutæ multae necant. Si projiciatur quisquam in locum pulicibus plenum, numquid nou moritur ibi? Non sunt quidem majores: sed infirma est natura humana, quæ etiam minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata: attenditis quia modica sunt; cavete, quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenæ: si arenae amplius in navem mittatur, mergit illam ut percat. Quam minutæ sunt guttæ pluviae: nonne flumina implent, et domos dejiciunt? Ergo ista nolite contemnere. Sed dicturi estis: Et quis potest sine istis? Ne hoc diceres (quia vere nemo potest2), Deus misericors videns nostram fragilitatem, posuit,contra remedia.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.16.1-25","label":"9.16.1 to 9.16.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.1"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.16.53-58","label":"9.16.53 to 9.16.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.16.53"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}