{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.100-126","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.100-126","ref":"9.5.100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.100.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":291,"text":"Quare ergo vult caput ire, quo non vult ut corpus sequatur? Quare vult ire vir, quo non vult ut uxor sequatur? Hæc jubendo sermo Dei adversarius est. Nolunt enim homines facere quod vult sermo Dei. Et quid dicam, quia adversarius est sermo Dei, quoniam jubet? Timco ne ego ipse adversarius sim quibusdam, quia hac loquor. Quid ad me pertinet? Fortem me faciat qui terret ut loquar, ut non timeam querelas hominum. Nain qui nolunt castitatem servare uxoribus suis ( et abundant tales), nolunt me ista dicere. Sed velint nolint, dicturus su:n. Si enim vos non exhortor ut cum adversario concordetis, ego cum illo in lite rcmanebo. Qui vobis jubet ut faciatis, ipse nobis jubct ut loquamur. Si ncn faciendo quod jubet ut faciatis, adversarii cjus estis; non dicendo quod jubet ut dicamus, adversarii ejns remancbimus. CAPUT IV. — 4. Numquid in cæteris, quæ supra dixi, multis immoratus sum? Hoc enim præsumimus de Charitate vestra, quia unum Deum colitis. Hoc præsumimus de fide catholica, quæ in vobis est, quia Filium Dei æqualem creditis Patri: nec in vanum accipitis nomen Domini Dei vestri, ut putetis creaturam esse Filium Dei. Quoniam omnis creatura vanitati subjecta est (Rom. VIII, 20). Sed creditis eum aequalem Patri esse, Deum de Deo, Verbum apud Deum, Verbum Deum, per quod facta sunt omnia, lumen de lumine, coæternum illi qui genuit, unum cum illo qui genuit; et hoc Verbum creditis assumpsisse creaturam, de virgine Maria assumpsisse mortalitatem, et passum fuisse pro nobis: ea legimus, et credimus. ut salvemur. Nec in eo immoratus sum, ut quidquid facitis, pro spe futura faciatis. Novi enim omnium Christianorum mentes de sæculo futuro cogitare. Qui enim non de futuro saeculo cogitat, nee propterea christianus est, ut id quod in fine Deus promittit, accipiat, nondum christianus est.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.78-99","label":"9.5.78 to 9.5.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.78"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 9.5.127-142","label":"9.5.127 to 9.5.142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/9.5.127"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}