{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5.52-75","citation":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5.52-75","ref":"90.5.52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa013b"},"verse":false,"words":281,"text":"Et super haec omnia, chaos magnum eat inter noa et vos, nec a nobis quisquam ad vos transire potest, nec a vobis ad noa transmeare. Vidit sibi ille negatam misericordiam, quia ipsam negaverat. Vidit quod verum esset, Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam (Jacobi II, 13). Et qui noluit suo tempore pauperis misereri, fratrum suorum sero misertus est. Mitte ergo, inquit, Lazarum: habeo ibi quinque fratres, dicat eia quid hic agitur, ne et ipsi ve- Hiant in hunc locum tormentorum. Et contra hoc responsum est: Si nolunt venire in hunc locum tormentorum, habent Moysen et Prophetas; ipsos audiant. Ille qui solebat irridere Prophetas, simul utique cum fratribus suis: credo enim, imo non dubito, quia cum ipsis fratribus suis loquens de Prophetis monenlibus bona, prohibentibus mala, terrentibus de tormentis futuris, et futura praemia promittentibus, irridebat hæc omnia, dicens cum fratribus suis: Quæ vita post mortem? qum memoria putredinis? qui sensus cineris? Omnes illuc feruntur1, et sepeliuntur; quis inde reversus auditus est? Recolens hæc verba sua, propterea volebat Lazarum redire ad fratres suos, ut jam non dicerent, Qnis inde reversus est? Et ad hoc apte digneque responsum est. Videlur enim fuisse iste Judxus, ct propterea dixissc, Pater Abraham. Ergo optime et congruenter responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, noc, si quis a mortuis resurrexerit, persuadebuntur (Luc. xv, 19-31). Impletum esi, in Judæis, quia Moysen et Prophetas non audierunt, nee Christo resurgenti crediderunt. Nonne hoc illis ante prædixerat: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. v, 46). Dives pauperis contemptor, miser finita vita. Remansit ergo ille dives sine adjutorio, finitis dc.liciis temporalibus, in poenis æternis. Non fecit justa, nudivit digna. Memento quia percepisti bona tua in vita tua.","prev":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5.29-51","label":"90.5.29 to 90.5.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.29"},"next":{"citation":"Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.5.76-105","label":"90.5.76 to 90.5.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-i-de-scripturis/90.5.76"},"credit":{"text":"Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013b/stoa0040.stoa013b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}